«
[...] Notum sit omnibus hanc cartam
legentibus et audientibus quod ecclesia Sancti Salvatoris est libera
ab omnibus episcopalibus consuetudinibus, et a tempore vetuli Ricardi
comitis et Rogeri vicecomitis, qui ecclesiam inchoavit et liberam eam
construxit, qui pro hac libertate ecclesiam Sancti Nicholai de Hulmo
et vicum qui vocatur Gishaula in eadem villa Sancte Marie Constanciensi
concessit. Deinde Nigellus vicecomes, qui ibi monachos posuit et abbatiam
inde fecit, ab omnibus consuetudinibus sibie pertinentibus ex to team
liberam et quietam fecit. Nepotes autem ejus, Nigellus videlicet et
Rogerius, hanc honorifice tenentes, suis propriis possessionibus augmentaverunt
et extulerunt. Ipsi enim dederunt molturam totius terre abbatie que
est in Sancti Salvatoris eidem abbatie. Et quia in suo molendino sine
moltura et loco monachi molebant, dederunt eis terciam partem aque ad
suum molendinum ; quod si aliquo infortunio molere non poterit, sine
moltura et loco molant ad molendinum domini. Terramque Evrardi Tonellarii
dederunt in Fredevilla, et omnes ecclesias quas habebant in sua terra
et in suo dominio, scilicet ecclesiam Treheville, et ecclesiam Columbe,
et ecclesiam de Sella Suave, et ecclesiam Sancti Johannis de Bosca,
et si quid est in sua terra et in suo dominio quod ad eccelsiam pertineat,
pro uno monacho quem in ecclesia posuerunt. Hiss testibus : Hunfrido
de Hoivilla, Mampinel, Rogero camerario, Willelmo et Auschero de Redvers.
Iterum dedit idem Nigellus vivecomes, concedente fratre suo Rogero,
eidem abbatie totam terram Dosardi in Escallevilla, quietam ab omnibus
consuetudinibus, perhenniter possidendam, et pratum quod suum est sub
ecclesia Sancti Johannis in villa Sancti Salvatoris. Et dominus abbas
Hunfridus et monachi, preter orationes et beneficia ecclesie, dederunt
eis pro his quinque marcas argenti. His testibus : Sellone Burnof, Unfrido
de Hoivilla, Mampinel, Carbonello de Rafovilla, Alano de Hulmo. In Trehevilla
dedit Nigellus vicecomes abbatie unam acram terre que est in media villa,
ad granciam monachorum faciendam. Teste Carbonello de Rafovilla. Similiter
dedit totam terram Radulfi Estricart, ubicumque tenet, pro qua quoddam
monille aureum habuit de abbate Unfrido et monachis. His testibus :
Rogero camerario, Mampinello, Carbonello, Alano de Hulmo. Sciant etiam
omnes quod monachi Sancti Salvatoris omnes decimas et maxime medietatem
campartorum, quod est decima, pro quo inceptum fuit, totius terre Nigelli
vicecomitis et suorum omnium hominum, diracionaverunt in curia sua,
quibusdam eis militibus et vavassoribus contradicentibus, quibusdam
concedentibus, et ibi nemine resistente, sed omnibus adquiescentibus,
judicatum est atque diffinitum ut abbatie ex tunc et deinceps recta
decima et maxime medietas campartorum a pre tis sine calumpnia redderetur.
His testibus : Willelmo de Bruis, Ricardo de Ansgervilla, Rogero de
Rufo Campo, Walterio de Hainou, Rogero Suhart. Symon de Mareio dedit
abbatie Sancti Salvatoris totam ecclesiam Sancti Martini de Levilla,
cum omni decima ejusdem ville, et totam terram de elemonisa ipsius ecclesie,
scilicet undecim acras terre, et totam decimam molendinorum suorum et
omnium pescheriarum suarum de Mareio. Quam donationem concesserunt et
confirmaverunt Nigellus videlicet et Rogerus vicecomites et manu tenuerunt,
pro animabus omnium antecessorum suorum. Henricus quoque de Agnels hanc
donacionem concessit et propria manu super altare posuit. Emma, uxor
Radulfi de Mareio, et filia ejus Albereda dederunt abbatie Sancti Salvatoris
terram quam habebat in dote sua, que adjacet Breteville et Guillemaisnil,
pro animabus suis, et pro anima Radulfi viri sui, et Symonis filli aliorumque
predecessorum suorum. Et dominus abbas Unfridus et monachi, preter orationes
et beneficia ecclesie que eis concessit ipse et omnis conventus in capitulo,
dedit matri triginta solidos et filie quamdam sericam succinctam, concedente
Nigello vicecomite et testimonium perhibente. His testibus :Radulfo
Sur bosc, Willelmo filio Roberti, Osmundo de Brichebot, Roberto filio
Hamonis, Picot nepote prioris. Similiter Petrus sacerdos de Trehelvilla
et Willelmus et Radulfus, filii ejus, dederunt abbatie Sancti Salvatoris
terram que est in tribus locis juxta terram nostram et capellam Sancti
Michaelis, et decimam terre nostre et supradicte date. Et hec terra
est apud Sanctum Germanum de Direch. Quam donacionem concessit et confirmavit
Rogerus vicecomes, post mortem fratris sui Nigelli. Hiis testibus :
Gaufrido filio Willelmi, Willelmo Florido, Guillelmo Carbonello, Willelmo
de Salceio. Gaufridus filius Willelmi concessit abbatie Sancti Salvatoris,
presente Rogero vicecomite, theloneum ex hominibus omnibus in nundinis
Sancti Georgii de Podiis, et decimam unius molendini in Thehelvilla,
et in Maisnilleio decimam alterius molendini. His testibus : Willelmo
Carbonello, Mampinel. Guillelmus Carbonnel, presente Rogero vicecomite
et testimonium per[h]ibente, concessit abbatie Sancti Salvatoris totam
decimam omnium molendinorum suorum, ubicumque fuerint, pro anima fratris
sui Ranulfi, concedentibus fratribus suis. Robertus de Rosel et Hadusa,
uxor sua, et Radulfus et Malvesinus, filii sui, dederunt abbatie Sancti
Salvatoris omnem decimam totius terre sue quam habent in parrochia Sancte
Marie de Podiis, pro animabus antecessorum omnium suorum et pro anima
Ranulfi Carbonelli. His testibus : Rogero vicecomite, Willelmo Carbonello,
Hugone, Pagano, fratribus suis. Robertus de Belgeville, quando suscepit
monachalem babitum, dedit abbatie Sancti Salvatoris tres quartarios
frumenti in molendino ipsius Belgeville, concedentibus filiis suis omnibus,
presente Nigello vicecomite et concedente. His testibus : Mampinello,
Gaufrido filio Guillelmi. Richardus Chananeus dedit abbatie Sancti Salvatoris
terram quam habebat in Longa villa et in Giroldi villa, de matrimonio
sue matris, concedente Hadevisa filia Radulfi de Belgeville, et filio
ejus Radulfo, et marito ejus Roberto. Quod’concessit et testis
extitit Nigellus vicecomes juvenis. His testibus : Radulfo Docto, Folefranco,
Osmundo de Brichebot, Gaufrido de l’Esclusa. Similiter Robertus
de Magna villa et uxor ejus Hadevisa et filius ejus Radulfus dederunt
abbatie Sancti Salvatoris decem acras terre in Radulfi villa et seipsos
post mortem suam, cum omnibus rebus quas habebunt. His testibus : Radulfo
Sueno, Osmundo de Brichebot, Richardo Franco, et es sua parte Radulfo
de Blihou et Ricardo filio Radulfi. Radulfus de Begelvilla dedit abbatie
Sancti Salvatoris omnem decimam totius terre sue quam habet in parrochia
Sancte Marie de Podiis, concedentibus omnibus fratribus suis. His testibus
: Rogero vicecomite, quo presente facta fuit donatio, Gaufrido filio
Willelmi, Picoto nepote prioris, Roberto filio Hamonis. Nigellus vicecomes
Sancti Salvatoris, qui abbatiam inchoavit, dedit in Perceio eidem abbatie
ecclesias cum decimis earumdem, et decimam totius redditus ejusdem ville.
Postea, quando Rogerus vicecomes patriam rehabuit, ecclesias cum decemis
et redditibus omnibus Sancto Salvatori reddidit. Similiter idem Nigellus
vicecomes dedit Sancto Salvatori Ricardum de Podiis, cum ecclesia et
decima et omni terra quam tenebat de illo in eadem villa, et terram
de Bernardi villa, et unum vavassorem in Butevilla. Dein, quando Willelmus
Floridus pannos religionis apud Savigneium accepit, de ecclesia et de
omni supradicta terra abbatiam hereditavit, presente Rogero vicecomite
et testimonium perhibente hancque donationem concedente. His testibus
: Willelmo Pinel, Willelmo Carbonnel, Hugone, Pagano, fratribus ejus,
Gaufrido filio Willelmi, Roberto Hamonis filio. Picart de Sancto Salvatore
et Lecelina, uxor ejus, dederunt abbatie ad mortem suam omnes domos
suos quas habebant in burgo Sancti Salvatoris, cum omni terra sua, et
omni aque habebant pro animabus suis. Rogerus quoque vicecomes et Nigellus,
frater ejus, hanc donacionem concesserunt. His testibus : Mampinello,
Carbonello de Rafovilla, qui tunc erat dapifer, Roberto filio Hamonis.
Willelmus Carbonel dedit abbatie Sancti Salvatoris, presente Rogero
vicecomite, terram que appellatur des Galgers, que est in villa Sancti
Salvatoris, pro fratre suo Rogero, quem in ipsa ecclesia monachum fecit.
Testibus his : Rogero camerario, Mampinello dapifero, Osmundo de Bricheboc,
Picoto nepote prioris. Rogerus vicecomes, frater Nigelli, et Cecilia,
uxor ejus, dederunt abbatie Sancti Salvatoris decimam omnim escarum
et potus domus sue, ubicumque fuerit, sive in Normannia sive in Anglia,
et pratum quod situm est sub nova ecclesia Sancti Salvatoris, pro animabus
suis et pro anima fratris sui Nigelli omniumque predecessorum suorum.
Decimam vero omnis venationis sue, sive in haiis Lutumerie sive in aliis
locis ubicumque ceperit, idem Rogerus, similiter dedit, presente Algaro,
Constanciensi episcopo. His testibus : Gaufrido filio Willelmi dapifero,
Willelmo Pinel, Willelmo Carbonel, Hugone et Pagano, fratribus suis,
Henrico de Agnels. Similiter idem Rogerus vicecomes ecclesias Fredeville
et Escalleville, post mortem Henrici Regis, abbatie Sancti Salvatoris
reddidit, et eas, quandiu vixit, ecclesia cadem in pace tenuit. In Turgisvilla
dedit Willelmus Pinel quinque acras terre, et ecclesiam cum decima totius
terre quam ibi tenet, et decimam omnium salinarum suarum. Deinde Willelmus
Pinel, filius ejus, quando ipsam terram tenuit, presente Rogero vicecomite,
hanc donacionem concessit et manu sua super altare posuit, et domnus
abbas Unfridus et monachi pro terra quadraginta solidos et pro ecclesia
et decimis unum anniversarium et beneficia ecclesie ei dederunt. His
testibus : Rogero vicecomite, Willelmo Carbonel, Hugone, Pagano, fratribus
ejus, Gaufrido Willelmi filio dapifero. Rogerus de Sotevast dedit abbatie
Sancti Salvatoris ecclesiam Sancti Broelii de Gersoi, cum omni decima
ejusdem ville, pro anima patris sui Radulfi, qui [apud] eandem abbatiam
sepultus est. Postea Willelmus de Magna villa, frater ejus, pro morte
Symonis de Mareio, hanc donacionem, presente Nigello vicecomite et Rogero
fratre suo, concessit et confirmavit propriaque manu super altare posuit.
Deinde Johannes, filius ejus, et tiliolus omnimum monachorum, hanc donacionem
in vita patris sui et post mortem ejus concessit et confirmavit. Dominus
vero Unfridus abbas et monachi cidem Joanni loci [beneficia], causa
Ranulfi Carbonelli, dederunt. Teste Avenello, et Roberto monacho, filio
Anscheri. Rogerus vicecomes dedit ecclesiam de Alvers. Has quoque donaciones
supradictas omnes ipse Rogerus vicecomes proprio ore sic confirmavit,
dicens : "Ego Rogerus vicecomes has predictas elemosinas confirmo
ta more proprio quam sigillo", in presentia Algari, Constanciensis
episcopi, qui omnes supradictas elemosinas contradicentes et diripientes
sub anathemate proprio, nisi resipiscant, posuit ». |